HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXIII: De petitione filiorum Zebedaei

#Matth. XX; Marc. X#I Cor. X#Act. I

Et assumens iterum seorsum duodecim ait: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur prophetiae de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, conspuetur, crucifigetur, et tertia die resurget. Quod audientes filii Zebedaei, putantes imminere regnum Jesu in Israel, suggesserunt matri suae, ut peteret ab eo munus sine nomine, quo concesso, subderet: Dic ut hi duo filii mei sedeant, unus ad dexteram, alius ad sinistram in regno tuo. Jesus autem non respondit matri, sed petentibus per matrem: Nescitis quid petatis, quasi diceret: Praelationem quaeritis in coelo, quae nulla erit ibi. Et male quaeritis: regnare enim vultis, qui non meruistis: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Aut baptismo, quo ego baptizor baptizari? Dicunt ei: Possumus. Calix passionem, baptisma mortem signat, et dicitur ad similitudinem lanae intinctae. Sicut enim lana intingitur, et accipit alicujus coloris dignitatem, sic nos in mortem, descendimus corporales, et resurgemus spirituales. Calix ad litteram scyphus est quo calidam sumimus potionem. Macrobius Theodosius dicit, scyphum esse, quem invenerunt Cilices, et dixerunt cilicem, qui nunc mutata littera i in a dicitur calix. Cassiodorus super psalmos dicit, calix dicitur passio, quia cum mensura bibitur: Fidelis enim Deus, qui non sinit nos tentari supra id quod possumus. Est enim calix scyphus, cum quo mensurate distribuitur potus bibentibus. Et secundum hanc distinctionem calicis, et baptismi recte subdidit Dominus: Calicem quidem meum bibetis, et tacuit de baptismo. Joannes enim non martyrium, sed passiones multas circa mortem sustinuit. Alii tamen, et calicem, et baptismum pro eodem accipiunt, scilicet pro martyrio. Et dicunt Joannem animo fuisse martyrem, quia animo non defuit martyrium, et in ferventis olei dolium missus est. In hunc modum Hieronymus dicit de monachis: Monachi debent habere puritatem martyrum, siquidem, et ipsi martyres sunt. Addiditque Jesus: Sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, subaudi, talibus, quales vos estis, quia estis ambitiosi. Vel vobis, quasi pro nobis, id est quia propinqui mei estis. Non enim personarum acceptor est Deus, ut scilicet personatum aliquem observet sine meritis in dando salutem aeternam. Et cum indignarentur decem de duobus fratribus, docuit Dominus hos et illos, non venturos ad regnum, nisi per humilitatem et dedit se in exemplum eis dicens: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Quia enim homo cecidit per superbiam, per aliam viam redire oportet eum in regionem suam. Ad quod significandum dominus papa in processionibus redit per aliam viam, ab ea per quam egressus est.